Virgilio - Egloga IV

introduzione


E' il famoso canto profetico che fa parte della raccolta composta da Virgilio tra il 42 e il 39 a.C. Esso celebra la nascita di un puer che vedrą l'avvento di una nuova era, con uno stile pił solenne rispetto alle precedenti bucoliche pastorali.

citazione

Purg.28, Egloga IV vv. 18 - 30


'At tibi prima puer, nullo munuscula cultu
errantis hedera passim cum baccare tellus
mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
ubera, nec magnos metuent armenta leones;
ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
occidet; Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus,
molli paulatim flavescet campus arista,
incultis rubens pendebit sentibus uva
et durae quercus sudabunt roscida mella.'

Torna alle fonti

↑ Torna su ↑